Browse by Band / Artist : 0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z   |  Top 100

  • Watch Online TV
  • Ecce Gratum lyrics

    ,,Alle springen und singen
    In Cupidos Zauberreich."

    Ecce gratum et optatum
    Ver reducit gaudia:
    Purpuratum floret pratum,
    Sol serenat omnia.
    Iam iam cedant tristia!
    Estas redit nunc recedit,
    Hiemis sevitia.

    Lam liquescit et descrescit
    Grando, nix et cetera;
    Bruma fugit, et iam sugit
    Veris tellus ubera.
    Illi mens est misera,
    Qui nec vivit nec lascivit
    Sub estatis dextera!

    Gloriantur et letantur
    In melle dulcedinis,
    Qui conantur, ut utantur
    Premio Cupidinis.
    Simus iussu Cypridis gloriantes et letantes
    Pares esse Paridis!

    [Text: Carmina Burana]
    [ Lyrics from: http://www.5lyrics.com/lyrics/qntal/ecce_gratum.html ]
    Top Qntal Lyrics